Latin
«dividimus quidquid cognosci potest in
propositiones simplices, et quaestiones. Ad propositiones simplices non
alia praecepta tradimus, quam quae vim cognoscendi praeparant ad
objecta quaevis distinctius intuenda et sagacius perscrutanda, quoniam
hae sponte occurrere debent, nec quaeri possunt; quod in duodecim
prioribus praeceptis complexi sumus, ac quibus nos ea omnia exhibuisse
existimamus, quae rationis usum aliquomodo faciliorem reddere posse
arbitramur. Ex quaestionibus autem aliae intelliguntur perfecte,
etiamsi illarum solutio ignoretur, de quibus solis agemus in duodecim
regulis proxime sequentibus; aliae denique non perfecte intelliguntur,
quas ad duodecim posteriores regulas reservamus.»
autre :
Legi, Patres colendissimi, in Arabum monumentis, interrogatum Abdalam 1
Sarracenum, quid in hac quasi mundana scaena admirandum maxime
spectaretur, nihil spectari homine admirabilius respondisse. Cui
sententiae illud Mercurii adstipulatur: Magnum, o Asclepi, miraculum
est homo 2. Horum dictorum rationem
cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae
praestantia afferuntur a multis: esse hominem creaturarum internuntium,
superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis
indagine, intelligentiae lumine, naturae interpretem; stabilis aevi et
fluxi temporis interstitium, et (quod Persae3
dicunt) mundi copulam, immo hymenaeum, ab angelis, teste Davide4, paulo
deminutum. Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae
admirationis privilegium sibi iure vendicent. Cur enim non ipsos
angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur? Tandem
intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni
admiratione animal sit homo, et quae sit demum illa conditio quam in
universi serie sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed
ultramundanis mentibus invidiosam. Res supra fidem et mira. Quidni? Nam
et propterea magnum miraculum et admirandum profecto animal iure homo
et dicitur et existimatur. Sed quaenam ea sit audite, Patres, et
benignis auribus pro vestra humanitate hanc mihi operam condonate.